Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. (Epistula ad Romanos 15, 17)

  • Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: (Epistula ad Romanos 15, 18)

  • in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. (Epistula ad Romanos 15, 19)

  • Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: (Epistula ad Romanos 15, 20)

  • sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. (Epistula ad Romanos 15, 21)

  • Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. (Epistula ad Romanos 15, 22)

  • Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: (Epistula ad Romanos 15, 23)

  • cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. (Epistula ad Romanos 15, 24)

  • Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. (Epistula ad Romanos 15, 26)

  • Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. (Epistula ad Romanos 15, 27)

  • Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. (Epistula ad Romanos 15, 28)

  • Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina