Talált 25898 Eredmények: Um
Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. (Epistula ad Romanos 15, 17)
Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: (Epistula ad Romanos 15, 18)
in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. (Epistula ad Romanos 15, 19)
Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: (Epistula ad Romanos 15, 20)
sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. (Epistula ad Romanos 15, 21)
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. (Epistula ad Romanos 15, 22)
Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: (Epistula ad Romanos 15, 23)
cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. (Epistula ad Romanos 15, 24)
Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. (Epistula ad Romanos 15, 26)
Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. (Epistula ad Romanos 15, 27)
Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. (Epistula ad Romanos 15, 28)
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)