Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)

  • Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? (Epistula ad Romanos 2, 26)

  • et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? (Epistula ad Romanos 2, 27)

  • Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: (Epistula ad Romanos 2, 28)

  • sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. (Epistula ad Romanos 2, 29)

  • Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? (Epistula ad Romanos 3, 1)

  • Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. (Epistula ad Romanos 3, 2)

  • Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. (Epistula ad Romanos 3, 3)

  • Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris. (Epistula ad Romanos 3, 4)

  • Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (Epistula ad Romanos 3, 5)

  • secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? (Epistula ad Romanos 3, 6)

  • et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. (Epistula ad Romanos 3, 8)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina