Fondare 25898 Risultati per: Um
Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)
Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? (Epistula ad Romanos 2, 26)
et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? (Epistula ad Romanos 2, 27)
Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: (Epistula ad Romanos 2, 28)
sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. (Epistula ad Romanos 2, 29)
Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? (Epistula ad Romanos 3, 1)
Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. (Epistula ad Romanos 3, 2)
Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. (Epistula ad Romanos 3, 3)
Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris. (Epistula ad Romanos 3, 4)
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (Epistula ad Romanos 3, 5)
secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? (Epistula ad Romanos 3, 6)
et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. (Epistula ad Romanos 3, 8)