Fundar 25898 Resultados para: Um
Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem. (Liber Leviticus 10, 20)
Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: (Liber Leviticus 11, 2)
omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. (Liber Leviticus 11, 3)
Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. (Liber Leviticus 11, 4)
Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. (Liber Leviticus 11, 5)
Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. (Liber Leviticus 11, 6)
Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. (Liber Leviticus 11, 7)
Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 8)
Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. (Liber Leviticus 11, 9)
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, (Liber Leviticus 11, 10)
execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. (Liber Leviticus 11, 11)
Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, (Liber Leviticus 11, 13)