Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem. (Liber Leviticus 10, 20)

  • Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: (Liber Leviticus 11, 2)

  • omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. (Liber Leviticus 11, 3)

  • Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. (Liber Leviticus 11, 4)

  • Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. (Liber Leviticus 11, 5)

  • Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. (Liber Leviticus 11, 6)

  • Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. (Liber Leviticus 11, 7)

  • Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 8)

  • Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. (Liber Leviticus 11, 9)

  • Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, (Liber Leviticus 11, 10)

  • execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. (Liber Leviticus 11, 11)

  • Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, (Liber Leviticus 11, 13)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina