Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt. (Liber Exodus 29, 33)

  • Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum : (Liber Exodus 29, 35)

  • et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)

  • Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. (Liber Exodus 29, 37)

  • unum agnum mane, et alterum vespere, (Liber Exodus 29, 39)

  • decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno. (Liber Exodus 29, 40)

  • Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis : (Liber Exodus 29, 41)

  • sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)

  • Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea. (Liber Exodus 29, 43)

  • Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 29, 44)

  • Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, (Liber Exodus 29, 45)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum. (Liber Exodus 29, 46)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina