Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt. (Liber Exodus 29, 33)
Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum : (Liber Exodus 29, 35)
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)
Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. (Liber Exodus 29, 37)
unum agnum mane, et alterum vespere, (Liber Exodus 29, 39)
decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno. (Liber Exodus 29, 40)
Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis : (Liber Exodus 29, 41)
sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)
Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea. (Liber Exodus 29, 43)
Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 29, 44)
Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, (Liber Exodus 29, 45)
et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum. (Liber Exodus 29, 46)