Fundar 25898 Resultados para: Um
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. (Liber Exodus 25, 28)
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. (Liber Exodus 25, 31)
Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : (Liber Exodus 25, 33)
in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. (Liber Exodus 25, 34)
Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. (Liber Exodus 25, 37)
Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. (Liber Exodus 25, 39)
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)
Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. (Liber Exodus 26, 1)
Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. (Liber Exodus 26, 2)
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. (Liber Exodus 26, 4)
Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)
Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. (Liber Exodus 26, 7)