Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. (Liber Exodus 25, 28)

  • Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. (Liber Exodus 25, 31)

  • Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : (Liber Exodus 25, 33)

  • in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. (Liber Exodus 25, 34)

  • Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. (Liber Exodus 25, 37)

  • Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. (Liber Exodus 25, 39)

  • Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)

  • Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. (Liber Exodus 26, 1)

  • Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. (Liber Exodus 26, 2)

  • Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. (Liber Exodus 26, 4)

  • Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)

  • Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. (Liber Exodus 26, 7)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina