Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris. (Liber Exodus 14, 23)

  • Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, (Liber Exodus 14, 24)

  • et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos. (Liber Exodus 14, 25)

  • Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. (Liber Exodus 14, 26)

  • Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14, 27)

  • Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris : (Liber Exodus 14, 29)

  • liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum. (Liber Exodus 14, 30)

  • Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus. (Liber Exodus 14, 31)

  • Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. (Liber Exodus 15, 1)

  • Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum. (Liber Exodus 15, 2)

  • currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)

  • Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis. (Liber Exodus 15, 5)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina