pronađen 25898 Rezultati za: Um
Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris. (Liber Exodus 14, 23)
Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, (Liber Exodus 14, 24)
et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos. (Liber Exodus 14, 25)
Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. (Liber Exodus 14, 26)
Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14, 27)
Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris : (Liber Exodus 14, 29)
liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum. (Liber Exodus 14, 30)
Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus. (Liber Exodus 14, 31)
Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. (Liber Exodus 15, 1)
Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum. (Liber Exodus 15, 2)
currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)
Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis. (Liber Exodus 15, 5)