Fundar 301 Resultados para: Salomon Sapientia
Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël. (Liber II Paralipomenon 35, 3)
Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus. (Liber II Paralipomenon 35, 4)
Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. (Liber Nehemiae 13, 26)
Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)
Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia. (Liber Iob 4, 21)
Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? (Liber Iob 12, 2)
In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. (Liber Iob 12, 12)
Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. (Liber Iob 12, 13)
Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)
numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? (Liber Iob 15, 8)
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? (Liber Iob 28, 12)
Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. (Liber Iob 28, 18)