Mosaico decorativo

Trouvé 301 Résultats pour: Salomon Sapientia

  • Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël. (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus. (Liber II Paralipomenon 35, 4)

  • Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. (Liber Nehemiae 13, 26)

  • Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)

  • Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia. (Liber Iob 4, 21)

  • Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? (Liber Iob 12, 2)

  • In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. (Liber Iob 12, 12)

  • Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. (Liber Iob 12, 13)

  • Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)

  • numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? (Liber Iob 15, 8)

  • Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? (Liber Iob 28, 12)

  • Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. (Liber Iob 28, 18)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina