Mosaico decorativo

Fundar 1454 Resultados para: Rex

  • Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Jemla. (Liber II Paralipomenon 18, 8)

  • Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. (Liber II Paralipomenon 18, 9)

  • Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. (Liber II Paralipomenon 18, 14)

  • Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. (Liber II Paralipomenon 18, 15)

  • Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? (Liber II Paralipomenon 18, 17)

  • Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. (Liber II Paralipomenon 18, 25)

  • Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 26)

  • Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)

  • Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)

  • Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël. (Liber II Paralipomenon 18, 30)

  • Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum. (Liber II Paralipomenon 18, 32)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina