Znaleziono 1454 Wyniki dla: Rex
Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Jemla. (Liber II Paralipomenon 18, 8)
Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. (Liber II Paralipomenon 18, 9)
Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. (Liber II Paralipomenon 18, 14)
Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. (Liber II Paralipomenon 18, 15)
Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? (Liber II Paralipomenon 18, 17)
Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech. (Liber II Paralipomenon 18, 25)
Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 26)
Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)
Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)
Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël. (Liber II Paralipomenon 18, 30)
Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)
Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum. (Liber II Paralipomenon 18, 32)
