Fundar 20371 Resultados para: Re
Responderunt : Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. (Liber Exodus 2, 19)
At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. (Liber Exodus 2, 20)
Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem : (Liber Exodus 2, 21)
Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. (Liber Exodus 2, 24)
Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. (Liber Exodus 2, 25)
Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3, 1)
Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)
Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. (Liber Exodus 3, 3)
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. (Liber Exodus 3, 4)
Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)
Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus : (Liber Exodus 3, 7)