Mosaico decorativo

Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re

  • Responderunt : Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. (Liber Exodus 2, 19)

  • At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. (Liber Exodus 2, 20)

  • Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem : (Liber Exodus 2, 21)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. (Liber Exodus 2, 24)

  • Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. (Liber Exodus 2, 25)

  • Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3, 1)

  • Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)

  • Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. (Liber Exodus 3, 3)

  • Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. (Liber Exodus 3, 4)

  • Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)

  • Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus : (Liber Exodus 3, 7)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina