Mosaico decorativo

Fundar 20371 Resultados para: Re

  • Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)

  • Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. (Liber Genesis 30, 39)

  • Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. (Liber Genesis 30, 40)

  • Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: (Liber Genesis 30, 41)

  • quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. (Liber Genesis 30, 42)

  • Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. (Liber Genesis 30, 43)

  • maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. (Liber Genesis 31, 3)

  • Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)

  • Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)

  • Siquando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. (Liber Genesis 31, 8)

  • Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. (Liber Genesis 31, 10)

  • Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina