Fondare 20371 Risultati per: Re
Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)
Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. (Liber Genesis 30, 39)
Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. (Liber Genesis 30, 40)
Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: (Liber Genesis 30, 41)
quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. (Liber Genesis 30, 42)
Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. (Liber Genesis 30, 43)
maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. (Liber Genesis 31, 3)
Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)
Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)
Siquando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. (Liber Genesis 31, 8)
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. (Liber Genesis 31, 10)
Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)
