Fundar 20371 Resultados para: Re
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. (Epistula I ad Corinthios 11, 8)
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. (Epistula I ad Corinthios 11, 18)
Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. (Epistula I ad Corinthios 11, 20)
et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. (Epistula I ad Corinthios 11, 24)
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. (Epistula I ad Corinthios 11, 31)