Fundar 20371 Resultados para: Re
Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. (Epistula I ad Corinthios 9, 14)
Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. (Epistula I ad Corinthios 9, 17)
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. (Epistula I ad Corinthios 9, 19)
Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: (Epistula I ad Corinthios 9, 20)
iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. (Epistula I ad Corinthios 9, 21)
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. (Epistula I ad Corinthios 9, 22)
Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. (Epistula I ad Corinthios 9, 24)
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: (Epistula I ad Corinthios 9, 26)
sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 27)
Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, (Epistula I ad Corinthios 10, 1)
Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)