Fundar 20371 Resultados para: Re
Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. (Evangelium secundum Ioannem 13, 38)
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 2)
Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 7)
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 8)
Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. (Evangelium secundum Ioannem 14, 13)