Fundar 20371 Resultados para: Re
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit: Non estis mundi omnes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? (Evangelium secundum Ioannem 13, 12)
Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 14)
Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 19)
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 22)
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 13, 23)
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? (Evangelium secundum Ioannem 13, 25)
Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. (Evangelium secundum Ioannem 13, 26)
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)