Mosaico decorativo

Fundar 16965 Resultados para: Or

  • Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes. (Liber Iudicum 4, 9)

  • Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo. (Liber Iudicum 4, 10)

  • Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor: (Liber Iudicum 4, 12)

  • et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison. (Liber Iudicum 4, 13)

  • Dixitque Debbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)

  • Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, (Liber Iudicum 4, 15)

  • Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi. (Liber Iudicum 4, 17)

  • Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est. (Liber Iudicum 4, 21)

  • Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus. (Liber Iudicum 4, 22)

  • Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël: (Liber Iudicum 4, 23)

  • qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum. (Liber Iudicum 4, 24)

  • Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: (Liber Iudicum 5, 1)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina