Found 16965 Results for: Or
Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes. (Liber Iudicum 4, 9)
Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo. (Liber Iudicum 4, 10)
Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor: (Liber Iudicum 4, 12)
et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison. (Liber Iudicum 4, 13)
Dixitque Debbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)
Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, (Liber Iudicum 4, 15)
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinæi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinæi. (Liber Iudicum 4, 17)
Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est. (Liber Iudicum 4, 21)
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus. (Liber Iudicum 4, 22)
Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël: (Liber Iudicum 4, 23)
qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum. (Liber Iudicum 4, 24)
Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: (Liber Iudicum 5, 1)