Mosaico decorativo

Fundar 16965 Resultados para: Or

  • delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. (Liber Genesis 19, 13)

  • Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. (Liber Genesis 19, 15)

  • Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)

  • quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: (Liber Genesis 19, 19)

  • est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? (Liber Genesis 19, 20)

  • Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19, 22)

  • Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. (Liber Genesis 19, 23)

  • Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: (Liber Genesis 19, 24)

  • et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. (Liber Genesis 19, 25)

  • Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. (Liber Genesis 19, 26)

  • intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)

  • Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina