Löydetty 16965 Tulokset: Or
delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. (Liber Genesis 19, 13)
Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. (Liber Genesis 19, 15)
Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)
quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: (Liber Genesis 19, 19)
est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? (Liber Genesis 19, 20)
Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19, 22)
Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. (Liber Genesis 19, 23)
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: (Liber Genesis 19, 24)
et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. (Liber Genesis 19, 25)
Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. (Liber Genesis 19, 26)
intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)
Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)