Fundar 16965 Resultados para: Or
Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. (Liber Numeri 21, 32)
Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. (Liber Numeri 21, 34)
Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. (Liber Numeri 22, 1)
Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, (Liber Numeri 22, 2)
dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)
Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. (Liber Numeri 22, 6)
Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)
Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, (Liber Numeri 22, 10)
Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. (Liber Numeri 22, 15)
Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: (Liber Numeri 22, 16)
paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. (Liber Numeri 22, 17)