Mosaico decorativo

Fondare 16965 Risultati per: Or

  • Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. (Liber Numeri 21, 32)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. (Liber Numeri 21, 34)

  • Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. (Liber Numeri 22, 1)

  • Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, (Liber Numeri 22, 2)

  • dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)

  • Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)

  • Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. (Liber Numeri 22, 6)

  • Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)

  • Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, (Liber Numeri 22, 10)

  • Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. (Liber Numeri 22, 15)

  • Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: (Liber Numeri 22, 16)

  • paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. (Liber Numeri 22, 17)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina