Fundar 1207 Resultados para: Ope
Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent. (Liber Psalmorum 71, 9)
Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua. (Liber Psalmorum 72, 6)
Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? (Liber Psalmorum 73, 10)
Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ. (Liber Psalmorum 73, 12)
Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. (Liber Psalmorum 73, 18)
Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. (Liber Psalmorum 73, 22)
Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. (Liber Psalmorum 76, 7)
Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: (Liber Psalmorum 76, 12)
et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. (Liber Psalmorum 76, 13)
ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: (Liber Psalmorum 77, 7)
et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. (Liber Psalmorum 77, 53)
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. (Liber Psalmorum 78, 12)