Fundar 761 Resultados para: Omnis
Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. (Liber Ecclesiasticus 13, 20)
Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. (Liber Ecclesiasticus 16, 31)
Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. (Liber Ecclesiasticus 18, 28)
et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas: plagæ illius non est sanitas. (Liber Ecclesiasticus 21, 4)
De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. (Liber Ecclesiasticus 22, 2)
Omnis qui audiet cavebit se ab eo. (Liber Ecclesiasticus 22, 32)
Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)
Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt? (Liber Ecclesiasticus 23, 25)