Mosaico decorativo

Fundar 761 Resultados para: Omnis

  • per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra. (Liber Sapientiae 19, 8)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. (Liber Ecclesiasticus 5, 11)

  • Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)

  • Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. (Liber Ecclesiasticus 7, 37)

  • Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. (Liber Ecclesiasticus 9, 10)

  • et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)

  • Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)

  • Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 7)

  • Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum. (Liber Ecclesiasticus 10, 11)

  • quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 15)

  • Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina