Mosaico decorativo

Fundar 13039 Resultados para: No

  • nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? (Epistula Iacobi 2, 4)

  • Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)

  • vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? (Epistula Iacobi 2, 6)

  • nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? (Epistula Iacobi 2, 7)

  • Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)

  • Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)

  • Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. (Epistula Iacobi 2, 13)

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)

  • Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, (Epistula Iacobi 2, 15)

  • dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)

  • Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. (Epistula Iacobi 2, 17)

  • Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina