Talált 13039 Eredmények: No
nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? (Epistula Iacobi 2, 4)
Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)
vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? (Epistula Iacobi 2, 6)
nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? (Epistula Iacobi 2, 7)
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)
Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)
Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. (Epistula Iacobi 2, 13)
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)
Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, (Epistula Iacobi 2, 15)
dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)
Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. (Epistula Iacobi 2, 17)
Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)