Mosaico decorativo

Fundar 13039 Resultados para: No

  • anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: (Epistula ad Titum 2, 3)

  • prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)

  • In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, (Epistula ad Titum 2, 7)

  • verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. (Epistula ad Titum 2, 8)

  • Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, (Epistula ad Titum 2, 9)

  • non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. (Epistula ad Titum 2, 10)

  • Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, (Epistula ad Titum 2, 11)

  • erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, (Epistula ad Titum 2, 12)

  • exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: (Epistula ad Titum 2, 13)

  • qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)

  • neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (Epistula ad Titum 3, 2)

  • Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. (Epistula ad Titum 3, 3)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina