Trouvé 13039 Résultats pour: No
anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: (Epistula ad Titum 2, 3)
prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)
In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, (Epistula ad Titum 2, 7)
verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. (Epistula ad Titum 2, 8)
Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, (Epistula ad Titum 2, 9)
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. (Epistula ad Titum 2, 10)
Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, (Epistula ad Titum 2, 11)
erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, (Epistula ad Titum 2, 12)
exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: (Epistula ad Titum 2, 13)
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)
neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (Epistula ad Titum 3, 2)
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. (Epistula ad Titum 3, 3)