Fundar 3573 Resultados para: Man
Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: (Liber Ieremiae 9, 20)
quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: (Liber Ieremiae 10, 3)
Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa hæc. (Liber Ieremiae 10, 9)
quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. (Liber Ieremiae 11, 7)
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. (Liber Ieremiae 11, 19)
Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: (Liber Ieremiae 11, 21)
Reliqui domum meam ; dimisi hæreditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. (Liber Ieremiae 12, 7)
Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? (Liber Ieremiae 14, 8)
Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ, propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda, super omnibus quæ fecit in Jerusalem. (Liber Ieremiae 15, 4)
Tu reliquisti me, dicit Dominus ; retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans. (Liber Ieremiae 15, 6)
Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. (Liber Ieremiae 15, 17)
et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium. (Liber Ieremiae 15, 21)