Mosaico decorativo

Gefunden 3573 Ergebnisse für: Man

  • Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: (Liber Ieremiae 9, 20)

  • quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: (Liber Ieremiae 10, 3)

  • Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa hæc. (Liber Ieremiae 10, 9)

  • quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. (Liber Ieremiae 11, 7)

  • Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. (Liber Ieremiae 11, 19)

  • Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: (Liber Ieremiae 11, 21)

  • Reliqui domum meam ; dimisi hæreditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. (Liber Ieremiae 12, 7)

  • Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? (Liber Ieremiae 14, 8)

  • Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ, propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda, super omnibus quæ fecit in Jerusalem. (Liber Ieremiae 15, 4)

  • Tu reliquisti me, dicit Dominus ; retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans. (Liber Ieremiae 15, 6)

  • Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. (Liber Ieremiae 15, 17)

  • et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium. (Liber Ieremiae 15, 21)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina