Mosaico decorativo

Fundar 473 Resultados para: Lav

  • Nun. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)

  • Samech. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ? (Lamentationes 2, 15)

  • Phe. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus. (Lamentationes 2, 16)

  • propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo. (Lamentationes 5, 18)

  • Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis, (Liber Baruch 2, 9)

  • Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)

  • qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. (Liber Baruch 4, 16)

  • Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. (Liber Baruch 4, 26)

  • Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt. (Prophetia Ezechielis 5, 6)

  • Finis venit, venit finis: evigilavit adversum te, ecce venit. (Prophetia Ezechielis 7, 6)

  • Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. (Prophetia Ezechielis 16, 9)

  • in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: (Prophetia Ezechielis 18, 6)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina