Found 473 Results for: Lav
Nun. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)
Samech. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ? (Lamentationes 2, 15)
Phe. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus. (Lamentationes 2, 16)
propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo. (Lamentationes 5, 18)
Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis, (Liber Baruch 2, 9)
Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)
qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. (Liber Baruch 4, 16)
Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. (Liber Baruch 4, 26)
Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt. (Prophetia Ezechielis 5, 6)
Finis venit, venit finis: evigilavit adversum te, ecce venit. (Prophetia Ezechielis 7, 6)
Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. (Prophetia Ezechielis 16, 9)
in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: (Prophetia Ezechielis 18, 6)