Mosaico decorativo

Fundar 768 Resultados para: Ipse

  • Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. (Liber Proverbiorum 3, 34)

  • Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)

  • Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. (Liber Proverbiorum 5, 23)

  • Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. (Liber Proverbiorum 9, 7)

  • Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes. (Liber Proverbiorum 10, 4)

  • Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. (Liber Proverbiorum 11, 25)

  • Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. (Liber Proverbiorum 13, 13)

  • Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. (Liber Proverbiorum 21, 13)

  • Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. (Liber Proverbiorum 22, 16)

  • propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)

  • Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. (Liber Proverbiorum 24, 12)

  • Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. (Liber Proverbiorum 28, 26)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina