Found 768 Results for: Ipse
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. (Liber Proverbiorum 3, 34)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. (Liber Proverbiorum 5, 23)
Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. (Liber Proverbiorum 9, 7)
Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes. (Liber Proverbiorum 10, 4)
Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. (Liber Proverbiorum 11, 25)
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur. (Liber Proverbiorum 13, 13)
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. (Liber Proverbiorum 21, 13)
Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. (Liber Proverbiorum 22, 16)
propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)
Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. (Liber Proverbiorum 24, 12)
Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. (Liber Proverbiorum 28, 26)
