Fundar 1073 Resultados para: In Terram
at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. (Liber II Maccabaeorum 15, 5)
Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia. (Liber Proverbiorum 3, 19)
Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. (Liber Proverbiorum 8, 26)
Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. (Liber Proverbiorum 10, 30)
Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. (Liber Proverbiorum 12, 11)
Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate. (Liber Proverbiorum 28, 19)
Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)
et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. (Liber Ecclesiastes 10, 7)
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)
