Mosaico decorativo

Löydetty 1073 Tulokset: In Terram

  • at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. (Liber II Maccabaeorum 15, 5)

  • Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia. (Liber Proverbiorum 3, 19)

  • Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. (Liber Proverbiorum 8, 26)

  • Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. (Liber Proverbiorum 10, 30)

  • Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. (Liber Proverbiorum 12, 11)

  • Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate. (Liber Proverbiorum 28, 19)

  • Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)

  • et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)

  • Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)

  • Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. (Liber Ecclesiastes 10, 7)

  • Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina