Mosaico decorativo

Fundar 247 Resultados para: Ignis Spina

  • Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)

  • Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. (Liber Sapientiae 17, 6)

  • Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. (Liber Sapientiae 18, 3)

  • Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 19)

  • Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. (Liber Ecclesiasticus 7, 19)

  • Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. (Liber Ecclesiasticus 8, 13)

  • Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 9)

  • Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 11)

  • A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. (Liber Ecclesiasticus 11, 34)

  • In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. (Liber Ecclesiasticus 16, 7)

  • Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 21, 10)

  • Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. (Liber Ecclesiasticus 22, 30)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina