Trouvé 247 Résultats pour: Ignis Spina
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)
Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. (Liber Sapientiae 17, 6)
Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. (Liber Sapientiae 18, 3)
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 19)
Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. (Liber Ecclesiasticus 7, 19)
Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. (Liber Ecclesiasticus 8, 13)
Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. (Liber Ecclesiasticus 16, 7)
Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 21, 10)
Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. (Liber Ecclesiasticus 22, 30)