Fundar 671 Resultados para: Fecit
Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus. (Liber Proverbiorum 31, 22)
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. (Liber Proverbiorum 31, 24)
Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)
Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)
In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ; (Canticum Canticorum 3, 9)
columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. (Canticum Canticorum 3, 10)
Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. (Liber Sapientiae 1, 13)
Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. (Liber Sapientiae 1, 14)
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. (Liber Sapientiae 2, 23)
Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. (Liber Sapientiae 6, 8)
In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. (Liber Sapientiae 10, 11)
