Fundar 671 Resultados para: Fecit
Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros. (Liber I Maccabaeorum 16, 15)
et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis. (Liber I Maccabaeorum 16, 17)
Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 12)
Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat: (Liber II Maccabaeorum 1, 34)
Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)
Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: (Liber II Maccabaeorum 7, 28)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. (Liber II Maccabaeorum 10, 38)
et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur. (Liber II Maccabaeorum 12, 16)
Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. (Liber II Maccabaeorum 13, 24)
Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant. (Liber II Maccabaeorum 14, 25)
Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. (Liber Proverbiorum 20, 12)
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum. (Liber Proverbiorum 24, 29)
