Mosaico decorativo

Fundar 1607 Resultados para: Eorum

  • Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)

  • Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit. (Liber Baruch 6, 20)

  • Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ. (Liber Baruch 6, 21)

  • Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur. (Liber Baruch 6, 26)

  • Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt. (Liber Baruch 6, 27)

  • De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 28)

  • et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. (Liber Baruch 6, 30)

  • Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos. (Liber Baruch 6, 32)

  • ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei: hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt. (Liber Baruch 6, 62)

  • et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. (Prophetia Ezechielis 1, 5)

  • Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis. (Prophetia Ezechielis 1, 7)

  • Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant. (Prophetia Ezechielis 1, 8)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina